PLANITIES Orbis extantiores varie dividi possunt

PLANITIES Orbis extantiores varie dividi possunt
PLANITIES Orbis extantiores varie dividi possunt
Sunt enim illarum combplures aptae culturae et silvarum varietate refertae; sunt arenosae, sunt petrosae et ericosae; quae et Deserta vocantur, quorum nonnulla ad ingentem sese amplitudinem extendunt. Planities, licet feraces, incolarum tamen inertiâ vel defectu Agricolarum destitutas nobis cum primis exhibent Plonia, Moscovia, Russia, ingentibus silvarum recessibus vestitas. Arenosis et sabuli opertis congerie, prae omnibus Mundiregionibus, Africa squalet: Petrosis Arabia; Ericosis tum Germania, tum reliquae Orbis partes, Frugiferae Planities, in agros, hortos, silvas dividuntur. Silvarum varietas insignis est, tum loci, tum climatis ratione. In Germania Silva Hercinia, Nigra silva, Spessartus, quercetis, fagetis, Pinetis, iuniperetis, abietum insuper, laricum, aesculorum similliu mque feturâ spectabiles: In Gallia et Italia, castanearum florent silvae: Africa palmetis abundat et ad Promontor. Viride, integrae pomorum citreorum silvae; Ceilanum cinnamomi silvas alit: Bandanas Moluccasque Insulasnuces moscatae, cedri Libanum exornant. Sunt et immensi terrarum tractus, omni hominum cultu et habitatione destituti: Cuiusmodis unt Deserta Tartariae, quae Mongul et Lop vulgo dicuntur, quorumque hoc putatur esse Desertum illud arenosum, quod non procula muris Sinensibus, in formam fasciae inexploratae adhuc longitudinis, ex Austro in Boream extenditur, quodque ex Tartaria in Chinam ultro citroque commeantibus Mercatoribus transeundum est, locusad terrorem omnem squalidus. Sunt et in America tum Septentrionali, tum Australi vastissimae Planities desertae, quarum quae interregnum Paraguaiae et Chili interiacet a viatoribus Pampas vocata, potiorem obtinet locum. Occurrit hoc desertum, descendentibus ex Andibus sive montibus Cor dilleiras, haud procul ab Urbe Mendoza, Oceani instar longe lateque exporrectum, minime tamen infrugiferum. Siquidem sine ullis arenae vestigiis totum herbis a natura consitum est et ab animalibus omnis generis incolitur, nec fluminibus, nec lacubus destitutum. Ingrediuntur id haud secus, ac qui Oceanum subeunt, nauticâ pyxide homines instructi, quam in Planitiei terminum, qui dicitur los bvenos ayeres eamque primam Paraguaiae urbem, ad flum. Ianuarium sitam, constanti lege dirigunt. Esseda habentes lignea, quae, multorum hominum capacia, dum a bobus trahuntur, simul herbarum graminumque conculcarione semitam deplanant, iterque aperiunt, in quo conficiendo raro trimestre, ut plurimum quadrimestre temporis spatium, impenditur; quantum in Austrum porrigatur desertum, inexploratum est: Nonnulli sunt, qui usque ad Fretum Magellanicum id excurcere velint, Athanas. Kircherus, Mund. Subterr. l. 2. c. 12. Huic similis est Planities seu Desertum Benascali, in Arabia deserta. Quemadmodum in Africa, famosum est Desertum Biledulgerid. Vide Auctorem Anon ymum Histor. Orbis Terr. c. 7. §. 9. et supra aliquid voce Placita.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”